monumenta.ch > Beda Venerabilis > 44
Beda, De Temporum Ratione, XLIII. Quare luna aliquoties maior quam computatur, appareat. <<<     >>> XLV. De embolismis et communibus annis.

CAPUT XLIV. De circulo decennovenali. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Cyclum decennovenalem, propter quartas decimas lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem anni solaris diem, unaquaeque luna per decem et novem annos, ducentis triginta quinque circumacta vicibus, inerrabili cursu redeat, qui dividitur in Ogdoadas et Hendecadas, hoc est, in octo et undecim annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt, quorum alter ad explementum accurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur. Alioquin hendecas solaris uno die transcenderet lunam, licet quidam violenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur, cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus, et lunae futuro tempori nihil preiudicare, et ipsi nullam hendecadi bissextam addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies, qui supersunt in ogdoade, duos qui desunt in hendecade supplebunt.

Circulum decennovenalem. Cyclus lunaris et cyclus decennovenalis pene idem sunt, nam decem et octo annis ambo implentur. Sed in hoc distant, quia per cyclum lunarem, qualis sit luna in Kalen. Ian. reperitur, ubi et initium est anni, et ubi ipse circulus inchoatur; per cyclum vero decennovenalem, quomodo pascha debeat pronuntiari, deprehenditur. Eius initium 14 luna paschali fit.

Dicitur autem decennovenalis, quia decem et novem expletur annis, estque compositum nomen, ex decem, et novem, et anno. Eo quod, id est, propter eam institutionem decennovenalem, ad eumdem, scilicet terminum paschalem, in quo semper sit luna paschalis 14, qui terminus semper a duodecimo Kalen. April. usque in decimum quartum Kalend. Maias.

Decennovenalis circuli ordinem Eusebius Caesareae Palestinae episcopus ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum composuit. Quod autem superius dominus Beda dicit, cyclum decennovenalem propter quartas decimas lunas paschales a Nicaena synodo institutum fuisse, verum dicit, et sic intelligendum est. Multi autem prius in hoc multis modis laboraverunt, sicut praedictus Eusebius, Hippolytus episcopus, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus, atque Victorius, necnon et Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus, qui, multiplicatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. Postea vero quidquid de hac re ipsa synodus firmius reperit, confirmare studuit, sicut liber decimus ecclesiasticae historiae in hunc modum refert: «Igitur cum de his prout divinarum legum reverentia poposcerat decrevissent, sed et de observatione paschae antiquum canonem, per quem nulla de reliquo varietas oriretur, Ecclesiis tradidissent, omnibus rite dispositis, Ecclesiarum pax et fides, in Orientis atque Occidentis partibus una atque eadem servabatur.» Cyclus autem vocatur, eo quod in orbem digestus sit, et quasi in circulo dispositus, ordinem complectitur annorum sine ulla varietate et sine ulla arte.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Decennovenalis circuli Eusebius. Decennovenalis circulus ad lunae computationem factus est, constans novem numerorum ordinibus, quorum primus continet annos Domini, secundus indictiones, tertius epactas, quartus concurrentes, quintus cyclos lunares, sextus decimas quartas lunas, septimus dies Dominicos Paschae, octavus lunae aetatem eiusdem diei, nonus ogdoadas et hendecadas, quorum deinceps Beda rationem reddet.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palaestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum, composuit, eo quod luna cuiuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci.
2 Denique fertur antiquitus Alexandrinae Ecclesiae antistiti delegatum ut officiose operam curamque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus pontifici apostolicae sedis adnuncians, per eum diem Paschae solemnem caeteros Ecclesiarum principes agnoscere faceret. Unde beatissimus papa Leo Martianum principem postulans ut Alexandrino antistiti delegaret, quatenus paschale sancti Theophili, in quo VIII Calendarum Maiarum die Pascha videtur affixum, diligenti perscrutaretur examine, arbitratus ab eo non recte memoratum diem fuisse conscriptum, inter alia haec dicit: 'Studuerunt quidem sancti Patres occasionem huius auferre, omnem hanc curam Alexandrino antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios huius supputationis antiquitus tradita videbatur esse peritia, per quem quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cuius scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generare percurreret.
3 Verum ut huiusmodi labor aliquando quiesceret, composuit memoratus vir circulum nunc longe lateque notissisimum, quo decimas quartas lunas primi mensis ex ordine comprehendendo, diem Paschae, qui mox sequenti dominica futurus erat, facillime cuilibet inveniendum relinqueret. Cuius circuli Proterius Alexandrinae urbis antistes, ad inquisitionem sancti papae Leonis, luculentissimam reddens rationem, talis rescripti ab eo meruit tenore praedicari: Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nectarius pio adportavit officio.
4 Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum eius discipulum didicisse Aegyptis, quod constat credidisse Romanos.'